Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 54] hoc erat: sibi cum illa mima posthac nihil futurum, omnem se amorem abiecisse illim 1 atque in hanc transfudisse— cum mulier fleret uberius, homo misericors ferre non potuit: caput aperuit, in collum invasit. O hominem nequam!—nihil enim magis proprie possum dicere; ergo ut te catamitum nec opinato cum ostendisses, praeter spem mulier aspiceret, idcirco urbem terrore nocturno, Italiam multorum dierum metu perturbasti?” [7] Consimiliter Q. quoque Claudius in primo Annalium “nequitiam” appellavit luxum vitae prodigum effusumque in hisce verbis: “Persuadent i cuidam adulescenti Lucano, qui adprime summo genere gnatus erat, sed luxuria et nequitia pecuniam magnam consumpserat.” [8] M. Varro in libris De Lingua Latina, “Ut ex ' non' et ex ' volo,'” inquit, “'nolo, sic ex 'ne' et 'quicquam,' media syllaba extrita, compositum est ' nequam.'” [9] P. Africanus Pro se contra Tiberium Asellum de multa ad populum: “Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam an nequitiam an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; si tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum ”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.