“[p. 168] Argis Arescontem, cui nomen Arescusae fuisset, 1 nupsisse etiam, mox barbam et virilitatem provenisse uxoremque duxisse; eiusdem sortis et Zmyrnae puerum a se visum. Ipse in Africa vidi mutatum in marem die nuptiarum L. Cossitium civem Thysdritanum, vivebatque cum proderem haec.” [16] Idem Plinius in eodem libro verba haec scripsit: “Gignuntur homines utriusque sexus, quos 'hermaphroditos' vocamus, olim 'androgynos' vocatos et in prodigiis habitos, nunc vero in deliciis.”
V
[5arg] Diversae nobilium philosophorum sententiae de genere ac natura voluptatis; verbaque Hieroclis philosophi quibus decreta Epicuri insectatus est.DE voluptate veteres philosophi diversas sententias dixerunt. [2] Epicurus voluptatem summum bonum esse ponit, eam tamen ita definit: σαρκὸς εὐσταθὲς κατάστημα. [3] Antisthenes Socraticus summum malum dicit; eius namque hoc verbum est: μανείην μᾶλλον ἢ ἡσθείην. [4] Speusippus vetusque omnis Academia voluptatem et dolorem duo mala esse dicunt opposita inter sese, bonum tamen esse quod utriusque medium foret. [5] Zeno censuit voluptatem esse indifferens, id est neutrum, neque bonum neque malum, quod ipse