[p. 416] humano 1 capra eiusque animalis figmentum iuxta simulacrum stat. [13] Propterea Vergilium quoque aiunt, multae antiquitatis hominem sine ostentationis studio 2 peritum, numina laeva in Georgicis deprecari, significantem vim quandam esse huiuscemodi deorum in laedendo magis quam in iuvando potentem. Versus Vergilii sunt:
In tenui labor; at tenuis non gloria, si quem[14] In istis autem diis quos placari oportet, uti mala a nobis vel a frugibus natis amoliantur, Auruncus quoque habetur et Robigus.
Numina laeva sinunt auditque vocatus Apollo.
XIII
[13arg] De officiorum gradu atque ordine moribus populi Romani observato.SENIORUM hominum et Romae nobilium atque in morum disciplinarumque veterum doctrina memoriaque praestantium disceptatio quaedam fuit, praesente et audiente me, de gradu atque ordine officiorum. Cumque quaereretur quibus nos ea prioribus potioribusque facere oporteret, si necesse esset in opera danda faciendoque officio alios aliis anteferre, non