[p. 404] loqui prorsum deinceps incepit. [4] Herodotus in Historiis huius memoriae scriptor est eiusque verba sunt, quae prima dixisse filium Croesi refert: ῎ανθρωπε, μὴ κτεῖνε κροῖσον. [5] Sed et quispiam Samius athleta, nomen illi fuit ᾿εχεκλοῦς, cum antea non loquens fuisset, ob similem dicitur causam loqui coepisse. [6] Nam cum in sacro certamine sortitio inter ipsos et aduersarios non bona fide fieret et sortem nominis falsam subici animadvertisset, repente in eum qui id faciebat, videre sese quid faceret, magnum inclamavit. Atque is oris vinclo solutus per omne inde vitae tempus non turbide neque adhaese locutus est.
X
[10arg] De argumentis quae Graece ἀντιστρέφοντα appellantur, a nobis “reciproca” dici possunt.INTER vitia argumentorum longe maximum esse vitium videtur quae ἀντιστρέφοντα Graeci dicunt. [2] Ea quidam e nostris non hercle nimis absurde “reciproca” appellaverunt. [3] Id autem vitium accidit hoc modo, cum argumentum propositum referri contra convertique in eum potest a quo dictum est, et utrimque pariter valet; quale est pervolgatum illud quo Protagoram, sophistarum acerrimum, usum esse ferunt adversus Euathlum, discipulum suum.