XVIII
[18arg] Quid sint “pedari senatores” et quam ob causam ita appellati; quamque habeant originem verba haec ex edicto tralaticio consulum: “senatores quibusque in senatu sententiam dicere licet.”NON pauci sunt qui opinantur “pedarios senatores” appellatos, qui sententiam in senatu non verbis dicerent, sed in alienam sententiam pedibus irent. Quid igitur? [2] cum senatusconsultum per discessionem fiebat, nonne universi senatores sententiam pedibus ferebant? [3] Atque haec etiam vocabuli istius ratio dicitur, quam Gavius 1 Bassus in Commentariis suis scriptam reliquit. [4] Senatores enim dicit in veterum aetate, qui curulem magistratum gessissent, curru solitos honoris gratia in curiam vehi, in quo curru sella esset super quam considerent, quae ob eam causam “curulis” appellaretur; sed eos senatores, qui magistratum curulem nondum ceperant, pedibus itavisse in curiam: propterea senatores nondum maioribus honoribus usos 2 “pedarios” nominatos. [5] M. autem Varro in Satira Menippea, quae ῾ιπποκύων inscripta est, equites quosdam dicit “pedarios” appellatos, videturque eos significare qui, nondum a censoribus in senatum lecti, senatores quidem non erant, sed quia honoribus populi usi erant, in senatum veniebant et sententiae ius habebant. [6] Nam et curulibus magistratibus functi, si 3 nondum a