“[p. 372] numquam multitudinis numero appellanda sit, sicuti neque 'caelum' neque' triticum '; [4] contra autem 'quadrigas,' etiamsi currus unus, equorum quattuor iunctorum agmen unum sit, plurativo semper numero dicendas putat, sicut 'arma' 1 et 'moenia' et 'comitia' et 'inimicitias'—nisi quid contra ea dicis, poetarum pulcherrime, quo et te purges et non esse id vitium demonstres.” [5] “De 'caelo,'” inquit ille, “et 'tritico' non infitias eo, quin singulo semper numero dicenda sint, neque de 'armis' et 'moenibus' et 'comitiis,' quin figura multitudinis perpetua censeantur; [6] videbimus autem potius 2 de 'inimicitiis' et 'quadrigis.' Ac fortassean de 'quadrigis' veterum auctoritati concessero, 'inimicitiam' tamen, sicuti 'inscientiam' et 'inpotentiam' et 'iniuriam,' quae ratio est quamobrem C. Caesar vel dictam esse a veteribus vel dicendam a nobis non putat, quando Plautus, linguae Latinae decus, 'deliciam ' quoque ἐνικῶς dixerit pro 'deliciis'?
Méa (inquit) voluptas, méa delicia. 3'Inimicitiam' autem Q. Ennius in illo memoratissimo libro dixit:
Eo ego (inquit) ingenio natus sum;”
Amicitiam atque inimicitiam in frontem promptam gero.