“[p. 76] se ei 1 nemo committit, si aeger est.” [10] Idem Cato in eadem oratione eidem M. Caelio tribuno plebi vilitatem obprobrans non loquendi tantum, verum etiam tacendi: “Frusto,” inquit, “panis conduci potest, vel uti taceat vel uti loquatur.” [11] Neque non merito Homerus unum ex omnibus Thersitam ἀμετροεπῆ et ἀκριτόμυθον appellat verbaque illius multa et ἄκοσμα strepentium sine modo graculorum similia esse dicit. Quid enim est aliud ἐκολώα? [12] Eupolidis quoque versus de id genus hominibus consignatissime factus est:
λαλεῖν ἄριστος, ἀδυνατώτατος λέγειν,quod Sallustius noster imitari volens 2 sic scribit: [13] [14] “Loquax,” inquit, “magis quam facundus.” Quapropter Hesiodus, poetarum prudentissimus, linguam non vulgandam, sed recondendam esse dicit proinde ut thesaurum, eiusque esse in promendo gratiam plurimam, si modesta et parca et modulata sit:
γλώσσης τοι θησαυρὸς ἐν ἀνθρώποισιν ἄριστος,Epicharmium quoque illud non inscite se habet: [15]
φειδωλῆς πλείστη δὲ χαρις κατὰ μέτροι ἰούσης,
οὐ λέγειν τύγ᾽ ἐσσὶ δεινός, ἀλλὰ σιγᾶν ἀδύνατος,ex quo hoc profecto sumptum est: [16] “Qui cum loqui non posset, tacere non potuit.”