[p. 428]
II
[2arg] Vocabulum “siticinum” in M. Catonis oratione quid significet.“SITICINES” scriptum est in oratione M. Catonis, quae scribitur Ne Imperium' sit Veteri, ubi Nouus Venerit. “Siticines,” intuit, “et liticines et tubicines.” [2] Sed Caesellius Vindex in Conmentariis Lectionum Antiquarum scire quidem se ait, “liticines” lituo cantare et “tubicines” tuba; quid istuc autem sit, quo “siticines” cantant, homo ingenuae veritatis scire sese negat. [3] Nos autem in Capitonis Atei Coniectaneis invenimus, “siticines” appellatos qui apud “sitos” canere soliti essent, hoc est vita functos et sepultos, eosque habuisse proprium genus tubae, qua canerent, a ceterorum tubicinum differens.
III
[3arg] Quam ob causam L. Accius poeta in Pragmaticis sicinnistas “nebuloso nomine” esse dixerit.Quos “sicinistas” vulgus dicit, qui rectius locuti sunt,“sicinnistas” littera n gemina dixerunt. [2] “Sicinnium” enim genus veteris saltationis fuit. Saltabundi autem canebant, quae nunc stantes canunt. [3] Posuit hoc verbum L. Accius poeta in Pragmaticis appellarique “sicinnistas” ait “nebuloso nomine,” credo propterea “nebuloso,” quod, “sicinnium” cur diceretur, obscurum esset.