[p. 308]
τὸ δ᾽ ἀξίωμα, κἂν κακῶς λέγῃ, τὸ σὸν[3] Hos versus Q. Ennius, cum eam tragoediam verteret, non sane incommode aemulatus est. Versus totidem Enniani hi sunt:
νικᾷ: λόγος γὰρ ἔκ τ᾽ ἀδοξούντων ἰὼν
κἀκ τῶν δοκούντων αὐτός, οὐ ταὐτὸν σθένει.
Haéc tu etsi pervérse dices, fácile Achivos fléxeris;Bene, sicuti dixi, Ennius; [4] sed “ignobiles” tamen et “opulenti” ἀντὶ ἀδοξούντων καὶ δοκούντων satisfacere sententiae non videntur; nam neque omnes ignobiles ἀδοξοῦσι neque omnes opulenti εὐδοξοῦσιν.
Nám opulenti cúm locuntur páriter atque ignóbiles,
Éadem dicta eadémque oratio aéqua non aequé valet.
V
[5arg] De Pyrronis philosophis quaedam deque Academicis strictim notata; deque inter eos differentia.Quos Pyrronios philosophos vocamus, hi Graeco cognomento σκεπτικοί appellantur; [2] id ferme significat quasi “quaesitores” et “consideratores.” [3] Nihil enim decernunt, nihil constituunt, sed in quaerendo semper considerandoque sunt quidnam sit omnium rerum de quo decerni constituique possit. [4] Ac ne videre quoque plane quicquam neque audire sese