XII
[12arg] Notae et animadversiones censoriae in veteribus monumentis repertae memoria dignae.Si quis agrum suum passus fuerat sordescere eumque indiligenter curabat ac neque araverat neque purgaverat, sive quis arborem suam vineamque habuerat derelictui, non id sine poena fuit, sed erat opus censorium censoresque aerarium faciebant. Item, si quis 1 eques Romanus equum habere gracilentum aut parum nitidum visus erat, “inpolitiae” notabatur; id verbum significat quasi tu dicas “incuriae.” [3] Culus rei utriusque auctoritates sunt et M. Cato id saepenumero adtestatus est.
XIII
[13arg] Quod incentiones quaedam tibiarum certo modo factae ischiacis mederi possunt.Creditum hoc a plerisque esse 2 et memoriae mandatum, ischia cum maxime doleant, tum, si modulis lenibus tibicen incinat, minui dolores, ego nuperrime in libro Theophrasti περὶ ᾿ενθουσιασμοῦ 3 scriptum inveni. [3] Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque adhibitum mederi, refert etiam