[p. 318] habet sane auctorem Pomponium in Atellania, quae hoc eodem vocabulo inscripta est; [7] sed “matronam” non esse appellatam nisi quae semel peperit, neque “matrem familias” nisi quae saepius, nullis veterum scriptorum auctoritatibus confirmari potest. [8] Enimvero illud impendio probabilius est quod idonei vocum antiquarum enarratores tradiderunt, “matronam” dictam esse proprie quae in matrimonium cum viro convenisset, quoad in eo matrimonio maneret, etiamsi liberi nondum nati forent, dictamque ita esse a matris nomine, non adepto iam, sed cum spe et omine mox adipiscendi, unde ipsum quoque “matrimonium” [9] dicitur, “matrem” autem “familias” appellatam esse eam solam quae in mariti manu mancipioque aut in eius in cuius maritus manu mancipioque esset, quoniam non in matrimonium tantum, sed in familiam quoque mariti et in sui heredis locum venisset.
VII
[7arg] Quem in modum Favorinus tractaverit intempestivum quendam 1 de verborum ambiguitatibus quaerentem; 2 atque ibi, quot significationes capiat “contio.”DOMITIO, homini docto celebrique in urbe Roma grammatico, cui cognomentum “Insano” factum