Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“[p. 318] intellegi recte possit quid morbi vitiive cuique sit, quis fugitivus errove sit noxave solutus non sit.” [2] Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod “mancipium morbosum” quodve “vitiosum” recte diceretur quantumque “morbus” a “vitio” differret. [3] Caelius Sabinus in libro, quem De Edicto Aedilium Curulium composuit, Labeonem refert quid esset “morbus” hisce verbis definisse: “Morbus est habitus cuiusque corporis contra naturam, qui usum eius facit deteriorem.” [4] Sed “morbum” alias in toto corpore accidere dicit, alias in parte corporis. Totius corporis “morbum” esse, veluti sit phthisis aut febris, partis autem, veluti sit caecitas aut pedis debilitas. [5] “Balbus autem,” inquit, “et atypus vitiosi magis quam morbosi sunt, et equus mordax aut calcitro vitiosus, non morbosus est. Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est. Neque id tamen contra fit; potest enim qui vitiosus est non morbosus esse. quamobrem, cum de homine morboso agetur, aeque,” 1 inquit, “ita dicetur: 'quanto ob id vitium minoris erit.'” [6] De eunucho quidem quaesitum est an contra edictum aedilium videretur venundatus, si ignorasset emptor eum eunuchum esse. [7] Labeonem respondisse aiunt redhiberi posse quasi morbosum; [8] sues etiam feminae si sterilae essent et venum issent, ex edicto aedilium posse agi Labeonem scripsisse. [9] De sterila autem muliere, si nativa sterilitate sit, Trebatiun
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.