“[p. 348] Plato sic ad somnum proficisci corporibus affectis, ut nihil sit quod errorem animis perturbationemque afferat. Ex quo etiam Pythagoreis 1 interdictum putatur ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam, 2 tranquillitatem mentis quaerentibus contrariam.” [4] Haec quidem M. Cicero. Sed Aristoxenus musicus, vir litterarum veterum diligentissimus, Aristoteli philosophi auditor, in libro quem De Pythagora reliquit, nullo saepius legumento Pythagoram dicit usum quam fabis, quoniam is cibus et subduceret sensim alvum et levigaret. [5] Verba ipsa Aristoxeni subscripsi: πυθαγόρας δὲ τῶν ὀσπρίων μάλιστα τὸν κύαμον ἐδοκίμασεν: λειαντικόν τε γὰρ εἶναι καὶ διαχωρητικόν: διὸ καὶ μάλιστα κέχρηται αὐτῷ. [6] Porculis quoque minusculis et haedis tenerioribus victitasse, idem Aristoxenus refert. [7] Quam rem videtur cognovisse e Xenophilo Pythagorico familiari suo, et ex quibusdam aliis natu maioribus, qui ab aetate Pythagorae minus diu aberant. 3 [8] Ac de animalibus Alexis etiam poeta in comoedia, quae πυθαγορίζουσα inscribitur, docet. [9] Videtur autem de κυάμῳ non esitato causam erroris fuisse, quia in Empedocli carmine, qui disciplinas Pythagorae secutus est, versus hic invenitur:
δειλοί, πάνδειλοι, κυάμων ἄπο χεῖρας ἔχεσθαι.[10] Opinati enim sunt plerique κυάμους legumentum