[p. 96]
XIV
[14arg] Quod Metellus Numidicus figuram orationis novam ex orationibus Graecis mutuatus est.APUT Q. Metellum Numidicum in libro accusationis In Valerium Messalam tertio nove dictum esse adnotavimus. [2] Verba ex oratione eius haec sunt: “Cum sese sciret in tantum crimen venisse atque socios ad senatum questum flentes venisse, sese pecunias maximas exactos esse.” [3] “Sese 1 pecunias,” inquit, “maximas 2 exactos esse” pro eo quod est: “pecunias a se esse 3 maximas exactas.” [4] Id nobis videbatur Graeca figura dictum; Graeci enim dicunt: εἰσεπράξατό με ἀργύριον, id significat “exegit me pecuniam.” Quod si id dici potest, etiam “exactus esse aliqui pecuniam” dici potest, [5] Caeciliusque eadem figura in Hypobolimaeo Aeschino usus videtur:
Ego illúd minus nihilo éxigor portórium,id est “nihilominus exigitur de me portorium.”
XV
[15arg] “Passis velis” et “passis manibus” dixisse veteres non a verbo suo, quod est “patior,” sed ab alieno, quod est “pando.”AB eo quod est “pando” “passum” veteres dixerunt, non “pansum,” et cum “ex”