[p. 104] epistula M. Asini Pollionis ad Ciceronem, verbis his: “Nam neque deesse reipublicae volo neque superesse,” per quod significant, si respublica emoriatur et pereat, nolle se vivere. [20] In Plauti autem Asinaria manifestius id ipsum scriptum est in his versibus, qui sunt eius comoediae primi:
Sicút tuum vis únicum gnatúm tuae[21] Cavenda igitur est non inproprietas sola verbi, sed etiam pravitas ominis, 1 si quis senior advocatus adulescenti “superesse se” dicat.
Superésse vitae sóspitem et supérstitem.
XXIII
[23arg] Quis fuerit Papirius Praetextatus; quae istius causa cognomenti sit; historiaque ista omnis super eodem Papirio cognitu iucunda.HISTORIA de Papirio Praetextato dicta scriptaque est a M. Catone in oratione qua usus est Ad Milites contra Galbam, cum multa quidem venustate atque luce atque munditia verborum. [2] Ea Catonis verba huic prorsus commentario indidissem, si libri copia fuisset id temporis, cum haec dictavi. [3] Quod si non virtutes dignitatesque verborum, sed rem ipsam scire quaeris, res ferme ad hunc modum est: [4] Mos antea senatoribus Romae fuit in curiam cum praetextatis filiis introire. [5] Tum, cum in senatu res