Liber Quartus
I
[1arg] Sermo quidam Favorini philosophi cum grammatico iactantiore factus in Socraticum modum; atque ibi in sermone dictum quibus verbis “penus” a Q. Scaevola definita sit; quodque eadem definitio culpata reprehensaque est.IN vestibulo aedium Palatinarum omnium fere ordinum multitudo opperientes salutationem Caesaris constiterant; atque ibi in circulo doctorum hominum, Favorino philosopho praesente, ostentabat quispiam grammaticae rei ditior 1 scholica quaedam nugalia, de generibus et casibus vocabulorum disserens cum arduis superciliis vocisque et vultus gravitate composita, tamquam interpres et arbiter Sibyllae oraculorum. [2] Tum aspiciens ad Favorinum, quamquam ei nondum etiam satis notus esset, “'Penus quoque,'” inquit, 'variis generibus dictum et varie declinatum est. Nam et 'hoc penus' et 'haec penus' et 'huius peni' et 'penoris' veteres dictaverunt; [3] mundum quoque muliebrem Lucilius in Satirarum xvi. non virili genere, ut ceteri, sed neutro appellavit his verbis: