VI
[6arg] Verba veteris senatusconsulti posita, quo decretum est hostiis maioribus expiandum, quod in sacrario hastae Martiae movissent; atque ibi enarratum quid sint “hostiae succidaneae,” quid item “porca praecidanea” ; et quod Capito Ateius ferias “praecidaneas” appellavit.UT “terram movisse” nuntiari solet eaque res procuratur, ita in veteribus memoriis scriptum legimus nuntiatum esse senatui in sacrario in regia “hastas Martias movisse.” [2] Eius rei causa senatusconsultum factum est M. Antonio A. Postumio consulibus, eiusque exemplum hoc est: "Quod C. Iulius, L. filius, pontifex nuntiavit in sacrario in 1 regia hastas Martias movisse, de ea re ita censuerunt, uti M. Antonius consul hostiis maioribus Iovi et Marti procuraret et ceteris dis, quibus videretur, lactantibus. Ibus 2 uti procurasset satis halendum censuerunt. Si quid succidaneis opus esset, robiis succideret. [3] Quod “succidaneas” hostias senatus appellavit, quaeri solet quid verbum id significet. [4] In Plauti