[p. 430] intentionem. [3] Epicurus afluere semper ex omnibus corporibus simulacra quaedam corporum ipsorum eaque sese in oculos inferre atque ita fieri sensum videndi putat. [4] Plato existimat, genus quoddam ignis lucisque de oculis exire idque, coniunctum continuatumque vel cum luce solis vel cum alterius ignis lumine, sua vi et externa nixum efficere ut quaecumque offenderit inlustraveritque cernamus. [5] Set hic aeque 1 non diutius muginandum, eiusdemque illius Enniani Neoptolemi, de quo supra scripsimus, consilio utendum est, qui “degustandum” ex philosophia censet, “non in eam ingurgitandum.”
XVII
[17arg] Quam ob causam dies primi post Kalendas, Nonas, Idus atri habeantur; et cur diem quoque quartum ante Kalendas vel Nonas vel Idus quasi religiosum plerique vitent.VERRIUS FLACCUS, in quarto De Verborum Significatu, dies qui sunt postridie Kalendas, Nonas, Idus, quos vulgus imperite “nefastos” dicit, propter hanc causam dictos habitosque “atros” esse scribit. [2] “Urbe,” inquit, “a Gallis Senonibus recuperata, L. Atilius in senatu verba fecit, Q. Sulpicium tribunum militum, ad Alliam adversus Gallos pugnaturum, rem divinam dimicandi gratia postridie Idus fecisse; tum exercitum populi Romani occidione occisum et post diem tertium eius diei urbem praeter ”