[p. 388] contione, ultro uterque et pari voluntate coniuncti complexique sunt, exque eo die et in ipsa censura et postea iugi concordia fidissime amicissimeque vixerunt.
IX
[9arg] Quae dicantur vocabula ancipitia; et quod honoris quoque vocabulum ancipiti sententia fuerit.EST plurifariam videre atque animadvertere in veteribus scriptis pleraque vocabula, quae nunc in sermonibus vulgi unam certamque rem demonstrent, ita fuisse media et communia ut significare et capere possent duas inter se res contrarias. Ex quibus quaedam satis nota sunt, ut “tempestas,” “valitudo,” “facinus,” “dolus,” “gratia,” “industria.” Haec [2] enim fere iam vulgatum est ancipitia esse et utroqueversus dici posse. “Periculum” etiam et “venenum” et “contagium” non, uti nunc dicuntur, pro malis tantum dicta esse, multum exemplorum huiusmodi reperias. [3] Sed “honorem” quoque mediam vocem fuisse et ita appellatum, ut etiam “malus honos” diceretur et significaret iniuriam, id profecto rarissimum. Quintus autem Metellus Numidicus, [4] in oratione quam De Triumpho Suo dixit, his verbis usus est: “Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites, et quanto probi iniuriam facilius accipiunt ”