previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

10. cum hoc, M. Lepide, pax esse quae potest? cuius ne supplicio quidem ullo satiari videtur posse res publica1. [22]

quod si quis adhuc dubitare2 potuit quin nulla societas huic ordini populoque Romano cum illa importunissima belua posset esse, desinet3 profecto dubitare his cognitis litteris quas mihi missas ab Hirtio consule modo accepi. eas dum recito dumque de singulis sententiis breviter disputo, velim, patres conscripti, ut adhuc fecistis, me attente audiatis. 'Antonius Hirtio et Caesari.' neque se imperatorem neque Hirtium consulem nec pro praetore4 Caesarem. satis hoc quidem scite5: deponere alienum nomen ipse maluit quam illis suum reddere. 'cognita morte C. Treboni non plus gavisus sum quam dolui.' videte quid se gavisum, quid doluisse dicat: facilius de pace deliberabitis. 'dedisse poenas sceleratum cineri atque ossibus clarissimi viri et apparuisse numen deorum intra finem anni vertentis aut iam soluto supplicio parricidi6 aut impendente laetandum est.' O Spartace! quem enim te potius appellem, cuius propter nefanda scelera tolerabilis videtur fuisse7 Catilina? laetandum esse ausus es8 scribere Trebonium dedisse poenas? sceleratum Trebonium? quo scelere, nisi quod te Idibus Martiis a debita tibi peste seduxit? [23] age, hoc laetaris: videamus quid moleste feras. 'A senatu9 iudicatum hostem populi Romani10 Dolabellam eo quod sicarium occiderit, et videri cariorem rei publicae11 filium scurrae quam C. Caesarem, patriae parentem, ingemiscendum est.' quid ingemiscis12? hostem Dolabellam13? quid? te14 non intellegis dilectu tota Italia habito, consulibus missis, Caesare ornato, sagis denique sumptis hostem iudicatum? quid est autem, scelerate, quod gemas hostem Dolabellam iudicatum a senatu? quem tu ordinem omnino esse nullum putas, sed eam tibi causam belli gerendi proponis ut senatum funditus deleas, reliqui boni et locupletes omnes summum ordinem subsequantur. at scurrae filium appellat. quasi vero ignotus nobis fuerit splendidus eques Romanus, Treboni pater. is autem humilitatem despicere audet cuiusquam15 qui ex Fadia16 sustulerit liberos?


1 res publica bst: populus Romanus nv (malo numero

2 dub. adhuc t

3 desinet n2, ut voluit Ernesti: designat n1st: desinat bv

4 pro praetore Orelli: pro p. r. b: praetorem pr v: p. r. n2: p. r. p. r. (p~ s cett.

5 scite nsv: scito t: scire b

6 parricidii b: -da t: -dae (-diae s) cett.

7 videtur fuisse l: fuisse videtur cett. (malo numero

8 es nsvt: om. b

9 a senatu suppl. Müller (post -as)

10 hostem pop. R. Müller: hoc tempore (hostem add. b) codd.

11 rei p. mei: pop. R. Poggius

12 ingemiscis? hostem ed. R: sine puncto Naugerius (1)

13 iudicatum post Dol. add. Poggius

14 quid te n: qui te cett.

15 cuiusquam ed. R: cuiusque (qui l) mei

16 Fadia Ferrarius: ea die codd.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: