previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [40] 'quibus, utri nostrum ceciderint, lucro futurum est, quod spectaculum adhuc ipsa Fortuna vitavit, ne videret unius corporis duas acies lanista Cicerone dimicantis: qui usque eo felix est ut isdem ornamentis deceperit vos quibus deceptum Caesarem gloriatus est.' pergit in me1 maledicta dicere2, quasi vero ei pulcherrime priora processerint: quem ego inustum verissimis maledictorum notis tradam hominum memoriae sempiternae. ego lanista? et quidem non insipiens: deteriores enim iugulari cupio, meliores vincere. 'Vtri ceciderint,' scribit 'lucro nobis futurum.' [41] O praeclarum lucrum, cum te3 victorequod di omen avertant!—beata mors eorum futura sit qui e vita excesserint sine tormentis. A me 'deceptos' ait 'isdem ornamentis' Hirtium et Caesarem. quod, quaeso4, adhuc a me est tributum Hirtio ornamentum? nam Caesari plura et maiora debentur. deceptum autem patrem a me5 dicere audes? tu, tu, inquam, illum occidisti Lupercalibus: cuius, homo ingratissime, flaminium6 cur reliquisti? sed iam videte magni et clari viri admirabilem gravitatem atque constantiam: [42] 'mihi quidem constat nec meam7 contumeliam nec meorum ferre, nec deserere partis quas Pompeius odivit8 nec veteranos sedibus suis moveri pati nec singulos ad cruciatum trahi nec fallere fidem quam dedi Dolabellae.' omitto alia: fidem Dolabellae, sanctissimi viri, deserere homo pius non potest. quam fidem? an optimi cuiusque caedis, urbis et Italiae partitionis, vastandarum9 diripiendarumque provinciarum? nam quid erat aliud quod inter Antonium et Dolabellam, impurissimos parricidas, foedere et fide sanciretur? [43] 'nec10 Lepidi societatem violare, piissimi hominis.' tibi cum Lepido societas aut cum ullo, non dicam bono civi, sicut ille est, sed homine sano? id agis ut Lepidum aut impium aut insanum existimari velis. nihil agisquamquam adfirmare de altero difficile estde Lepido praesertim, quem ego metuam numquam; bene sperabo, dum licebit. revocare te a furore11 Lepidus voluit, non adiutor esse dementiae. tu porro ne pios quidem, sed piissimos quaeris et, quod verbum omnino nullum in lingua Latina est, id propter tuam divinam pietatem novum inducis. [44] 'nec Plancum prodere participem consiliorum.' Plancum participem? cuius memorabilis ac divina virtus lucem adfert rei publicaenisi forte eum subsidio tibi venire arbitraris cum fortissimis legionibus, maximo equitatu peditatuque12 Gallorumquique, nisi ante eius adventum rei publicae poenas dederis, ipse13 huius belli feret principatum. quamquam enim prima praesidia utiliora rei publicae sunt, tamen extrema sunt gratiora.


1 in me t: in mea cett.

2 dicere supplevi: iacere suppl. Halm

3 cum te Ant. Augustinus: quo te btv: quo lucro te os

4 quaeso Poggius: quasi D

5 patrem a me scripsi: patrem a me Caesarem os: Caesarem a me t: patrem Caesarem a me b

6 flamminium b: flamonium t: flamminia (-iã v) cett.: corr. Ferrarius

7 nec meam bv: nec meam quidem ost

8 Pompeius odivit Pompeius odiũ ho: poneius vidi t: fort. sponte adivi

9 vastandarum bt: suis (suas s1) dandarum osv

10 nec o: ne cett.

11 te a furore Poggius: a te furore (-em t) lot: furorem a te b

12 peditatuque ed. R: peditatu codd.: del. Madvig

13 ipseZZZ ille codd.: del. ed. Gryph.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: