12. an vero tua castra potius senatum
appellaremus? in quibus tu es videlicet consularis cuius
totus consulatus est ex omni monumentorum memoria evolsus1;
duo praetores sine causa diffisi se aliquid habituros—
nos enim Caesaris beneficia defendimus—praetorii Philadelphus
Annius et innocens Gallius; aedilicii, corycus
laterum et vocis meae Bestia, et fidei patronus, fraudator
creditorum2 Trebellius, et homo dirutus aere Q. Caelius3,
columenque amicorum Antoni Cotyla Varius, quem4 Antonius
deliciarum causa loris in convivio caedi iubebat a
servis publicis5; vii virales Lento, Nucula; tum deliciae
atque amores populi Romani L. Antonius; tribuni6 primum
duo designati, Tullus Hostilius qui suo iure in porta nomen
inscripsit qua7, cum prodere imperatorem suum non potuisset8,
reliquit; alter est designatus Insteius nescio qui fortis, ut
aiunt, latro; quem tamen temperantem fuisse ferunt Pisauri
balneatorem.
[27]
sequuntur alii tribunicii, T. Plancus in
primis: qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset.
quo scelere damnatus in eam urbem rediit9 armis,
unde10 excesserat legibus. sed hoc ei commune cum pluribus
sui similibus11. illud tamen non verum12 in hoc Planco quod13
proverbi loco dici solet, perire eum non posse, nisi ei crura
fracta essent. fracta sunt et vivit. hoc tamen, ut alia
multa, Aquilae referatur acceptum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 evulsus t: avulsus bv: vulsus ns: revulsus Poggius
2 fraud. cred. del. Rau
3 diruptus aere Q. Reid: dirutus diviciisque n2: diruptus divitique (b ex corr.) bn1tv: diruptus dirutusque s: diruptus dirutusque Q. Poggius
4 quem ed. Ascens. (3): que quem b: que t: quos cett.
5 a servis publicis Ferrarius: a sui publicis t: a suis publice cett.
6 tribuni Ferrarius: -nicii codd.
7 qua Rau: qui codd.
8 potuit s
9 rediit Poggius: redit codd.
10 unde s: ex qua cett.
11 sui similibus Zielinski: dissimilibus s: dissimillimis cett.
12 non verum Zumpt: verum codd.: mirum Klotz
13 in hoc Planco quod scripsi: quod in hoc Planco codd.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.