previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

4.

at enim nos M. Lepidus1, imperator iterum, pontifex maximus, optime proximo civili bello de re publica meritus, ad pacem adhortatur. nullius apud me, patres conscripti, auctoritas maior est quam M. Lepidi vel propter ipsius virtutem vel propter familiae dignitatem. accedunt eodem multa privata magna eius in me merita, mea2 quaedam officia3 in illum. maximum vero eius beneficium numero quod hoc animo in rem publicam est, quae mihi vita mea semper fuit carior. [8] nam cum Magnum Pompeium, clarissimum adulescentem, praestantissimi viri filium, auctoritate adduxit ad pacem4 remque publicam sine armis maximo civilis belli periculo liberavit, tum me eius beneficio plus quam pro virili parte obligatum puto5. itaque et honores ei6 decrevi quos potui amplissimos, in quibus mihi vos estis adsensi, nec umquam de illo et sperare optime et loqui destiti. Magnis et multis pignoribus M. Lepidum res publica inligatum7 tenet. summa nobilitas est, omnes honores8, amplissimum sacerdotium, plurima urbis ornamenta, ipsius9, fratris maiorumque monumenta; probatissima uxor, optatissimi liberi, res familiaris cum ampla tum casta a cruore civili. nemo ab eo civis violatus, multi eius10 beneficio et misericordia liberati. talis igitur vir et civis opinione labi potest, voluntate a re publica dissidere nullo pacto potest. pacem volt M. [9] Lepidus11. praeclare, si talem potest efficere qualem nuper effecit12, qua pace Cn. Pompei filium res publica aspiciet suoque sinu complexuque recipiet, neque solum illum, sed cum illo se ipsam sibi restitutam putabit13. haec causa fuit cur14 decerneretis statuam in rostris cum inscriptione praeclara, cur absenti triumphum. quamquam enim magnas res bellicas gesserat et triumpho dignas, non erat tamen15 ei tribuendum quod nec L. Aemilio nec Aemiliano Scipioni nec superiori Africano nec Mario nec Pompeio, qui maiora bella gesserunt, sed quod silentio16 bellum civile confecerat, cum17 primum licuit, honores in eum maximos contulistis.


1 M. lepidus s: om. cett. (om. imperator s

2 ac mea V2D

3 officia om. D

4 pacem V: urbem D

5 putet V1: putavi coni. Halm

6 ei et honores D

7 obligatum D

8 honores V, Cus.: honor ei t: honor est s1: honor ei (eius n) est bns2

9 orn. ipsius, Halm

10 eius om. D

11 M. om. Vb

12 efficit Vt

13 putabit V1b1: putavit cett.

14 cur ei Lambinus

15 tamen om. V

16 silentio sapientia Pluygers

17 cum om. D

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: