previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. veniamus aliquando ad clausulam. 'legatos venire non credo.' bene me novit, reliqui veniant1, proposito praesertim exemplo Dolabellae. sanctiore2 erunt3, credo, iure legati quam duo consules contra quos arma fert, quam Caesar cuius patris flamen est, quam consul designatus quem oppugnat, quam Mutina quam obsidet, quam patria cui igni ferroque minitatur. [48] 'cum venerint, quae postulant4 cognoscam.' quin tu abis in malam pestem malumque cruciatum? ad te quisquam veniat nisi Ventidi similis? Oriens incendium qui restinguerent summos viros misimus; repudiasti: nunc in tantam flammam tamque inveteratam mittamus, cum locum tibi reliquum5 non modo ad pacem sed ne ad deditionem quidem feceris?

hanc ego epistulam, patres conscripti, non quo illum dignum putarem, recitavi, sed ut confessionibus ipsius omnia patefacta eius parricidia videretis. [49] cum hoc pacem M. Lepidus, vir ornatissimus omnibus et virtutis et fortunae bonis, si haec videret6, aut vellet aut fieri posse arbitraretur? 'prius undis flamma7,' ut ait poeta nescio quis, prius denique omnia quam aut cum Antoniis res publica aut cum re publica Antonii redeant in gratiam. monstra quaedam ista et portenta sunt et8 prodigia9 rei publicae. moveri sedibus huic urbi melius est atque in alias, si fieri possit, terras10 demigrare, unde Antoniorum 'nec facta nec nomen audiat11,' quam illos, Caesaris virtute eiectos, Bruti retentos, intra haec moenia videre. optatissimum est vincere; secundum est nullum casum pro dignitate et libertate patriae non ferendum putare. quod reliquum est, non est tertium, sed postremum omnium, maximam turpitudinem suscipere vitae cupiditate. [50]

quae cum ita sint, de mandatis litterisque M. Lepidi, viri clarissimi, Servilio adsentior, et hoc amplius censeo, Magnum Pompeium, Gnaei filium, pro patris maiorumque suorum animo studioque in rem publicam suaque pristina virtute, industria, voluntate fecisse, quod suam eorumque quos secum haberet operam senatui populoque Romano pollicitus esset, eamque rem senatui populoque Romano gratam acceptamque esse, eique honori dignitatique eam rem fore. hoc vel coniungi cum hoc senatus consulto licet vel seiungi potest separatimque perscribi, ut proprio senatus consulto Pompeius conlaudatus esse videatur.


1 reliqui veniant scripsi: bellum quod veniant h: bellum quid veniat v (cf. ad § 2): velim quo venias b: quod venias t

2 sanctiore b1h1: sanctiores cett.

3 bene... erunt om. s

4 postulant b1ot: postulent b2hv

5 relictum b2t

6 videret scripsi: denique t (ex l. 20, credo): videret denique cett.: videret audiret denique Madvig: legeret, suaderet, denique Müller

7 undis flamma cod. P. Laeti (corr.), Ferrarius: undas flammam codd.

8 et post sunt om. b1

9 prodigia del. Halm

10 in om. hotv, ante terras habet cod. Graevii (in alias om. s

11 nec... audiat poetae verba esse vidit Muretus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: