previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

5. [10] existimasne igitur, M. Lepide, qualem Pompeium res publica habitura sit civem, talis futuros in re publica1 Antonios? in altero pudor, gravitas, moderatio, integritas; in illiset cum hos compello, praetereo animo2 ex grege latrocini neminemlibidines, scelera, ad omne facinus immanis audacia. deinde vos obsecro3, patres conscripti, quis hoc vestrum non videt quod Fortuna ipsa quae dicitur caeca vidit4? salvis enim actis Caesaris quae concordiae causa defendimus Pompeio sua domus patebit, eamque non minoris quam emit Antonius redimet; redimet, inquam, Cn. Pompei domum filius. O rem acerbam5! sed haec satis diu multumque defleta sunt. decrevistis tantam pecuniam Pompeio quantam ex bonis patriis in praedae dissipatione inimicus victor redegisset. [11] sed hanc mihi dispensationem pro paterna necessitudine et coniunctione deposco: redimet hortos, aedis, urbana quaedam quae possidet Antonius. nam argentum, vestem, supellectilem, vinum amittet aequo animo, quae ille helluo dissipavit. Albanum, Formianum6 a Dolabella recuperabit; etiam ab Antonio Tusculanum; eique qui nunc Mutinam oppugnant, D. Brutum obsident, de Falerno Anseres depellantur7. sunt alii plures fortasse, sed mea8 memoria dilabuntur9. ego etiam eos dico qui hostium numero non sunt Pompeianas possessiones quanti emerint filio reddituros. satis inconsiderati fuit, [12] ne dicam audacis, rem ullam ex illis attingere; retinere vero quis poterit clarissimo domino restituto? an is non reddet qui domini patrimonium circumplexus quasi thesaurum10 draco, Pompei servus, libertus Caesaris, agri Lucani possessiones occupavit? atque illud septiens miliens quod adulescenti, patres conscripti, spopondistis, ita discribetur ut videatur a vobis Cn. Pompei filius in patrimonio suo conlocatus. haec senatus: reliqua populus Romanus in ea familia quam vidit amplissimam persequetur, in primis paternum auguratus locum, in quem11 ego eum, ut quod a patre accepi filio reddam, mea nominatione cooptabo. Vtrum igitur augurem Iuppiter optimus maximus12 cuius interpretes internuntiique constituti sumus13, utrum populus Romanus libentius sanciet, Pompeiumne an14 Antonium? mihi quidem numine deorum immortalium videtur hoc fortuna voluisse ut actis Caesaris firmis ac ratis Cn. Pompei filius posset et dignitatem et fortunas patrias recuperare.


1 in re p. om. D

2 animo omnino Ferrarius

3 obsecro vos D

4 videt D

5 O rem acerbam hic deficit V (cf. ad xi. 17)

6 Formianum t: Firmianum (-manum s) cett.

7 depellantur n1st et Servius ad Ecl. ix. 36: depellentur bn2

8 sed mea ns: de mea b: mea tv: sed de mea Naugerius (2): fort. sed e mea

9 dilabuntur fort. elabuntur

10 thesaurum om. t

11 in quem codd. Ferrarii: in q~ π: in que t: in quo nsv: om. b

12 luppiter Opt. Maximus Pluygers: i. o. m. bnst: iovis maximi vπ: lovis Opt. Max. Poggius

13 nos post sumus add. Madvig

14 -ne an tv: ne bns

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: