14. quod
si non fortuna nobis modo1 eripuisset Ser. Sulpicium eiusque
conlegam ante, M.2 Marcellum—quos civis, quos
viros!—si duo consules, amicissimos patriae, simul ex Italia3
eiectos, si L. Afranium, summum ducem, si P. Lentulum,
civem cum in ceteris rebus tum in salute mea singularem,
si M.4 Bibulum cuius est in rem publicam semper merito
laudata constantia, si L. Domitium, praestantissimum civem,
si Appium Claudium, pari nobilitate et voluntate praeditum,
si P. Scipionem, clarissimum virum maiorumque suorum
simillimum, res publica tenere potuisset, certe eis consularibus
non esset Pompeianus despiciendus senatus.
[30]
Vtrum
igitur aequius, utrum melius rei publicae fuit Cn. Pompeium
an sectorem Cn. Pompei vivere Antonium5? qui vero
praetorii! quorum princeps M. Cato idemque omnium
gentium virtute6 princeps. quid reliquos clarissimos viros
commemorem? Nostis omnis. magis vereor ne longum
me in enumerando quam ne ingratum in praetereundo putetis.
qui aedilicii, qui tribunicii, qui quaestorii! quid
multa? talis senatorum et dignitas et multitudo fuit ut
magna excusatione opus eis sit qui in illa castra non venerunt.
nunc reliqua attendite.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.