previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [34] O miser cum re, tum hoc ipso quod non sentis quam miser sis! sed maximum crimen audite. 'denique quid non aut probastis1 aut fecistis quod faciat2, si reviviscat'—quis? credo enim, adferet aliquod scelerati hominis exemplum—'Cn. Pompeius ipse?' O nos turpis, si quidem Cn. Pompeium imitati3 sumus! 'aut filius eius, si modo4 possit.' poterit, mihi crede: nam paucis diebus et in domum et in hortos paternos immigrabit. 'postremo negatis pacem fieri posse, nisi aut emisero Brutum aut frumento iuvero.' Alii istuc negant: ego vero, ne si ista quidem feceris, umquam tecum pacem huic civitati futuram puto. 'quid? hoc placetne veteranis istis? quibus adhuc omnia integra sunt.' nihil vidi tam integrum quam ut oppugnare imperatorem incipiant quem tanto studio consensuque oderint5. [35] 'quos iam6 vos adsentationibus et venenatis muneribus venistis depravaturi7.' an8 corrupti sunt quibus persuasum sit9 foedissimum hostem iustissimo bello persequi? 'at militibus inclusis opem fertis. nihil moror eos salvos esse et ire quo libet10, si tantum modo patiuntur perire eum qui meruit.' quam benigne! denique11 usi12 liberalitate Antoni milites imperatorem reliquerunt et se ad hostem metu perterriti contulerunt: per quos si non stetisset, non Dolabella prius imperatori suo quam Antonius etiam conlegae parentasset. [36] 'Concordiae factam esse mentionem scribitis in senatu et legatos esse consularis quinque. difficile est credere13, eos14que15 qui me praecipitem egerint, aequissimas condiciones ferentem et tamen ex his aliquid remittere cogitantem, putare16 aliquid moderate aut humane esse facturos17. vix etiam veri simile est, qui iudicaverint hostem Dolabellam ob rectissimum facinus, eosdem nobis parcere posse idem sentientibus.' Parumne videtur omnium facinorum sibi cum Dolabella societatem initam confiteri? nonne cernitis ex uno fonte omnia scelera manare? ipse denique fatetur, hoc quidem satis acute, non posse eos qui hostem Dolabellam iudicaverint ob rectissimum facinusita enim videtur Antoniosibi parcere idem sentienti.


1 probastis t: probavistis cett.

2 quod faciat os1: quid faciat s2tv: que faciat b

3 imitati t: imitaturi cett.

4 modo t: domi (-o b) cett.

5 oderint scripsi: ostenderint t: offenderint bsv: ostenderint quam oderint Lehmann: cum tantum studium consensumque ostenderint Halm: fort. cum ... offensionem ostenderint

6 quos iam scripsi: quoniam (quẽ s1) codd:-atum Madving

7 depravaturi scripsi: -ati (om. t) codd -atum Madvig

8 an itane Madvig

9 sit est b2

10 libet (lu- o) si os: iubetis si (om. si t) cett.

11 denique itaque Ferrarius: fort. ea denique

12 usi sunt?? t

13 credere del. Madvig

14 eos cos s: esse cons. t: consules v (cf. viii. 20)

15 -que addidi

16 putare del. Manutius (contra Priscian. K. iii. p. 70)

17 esse facturos facturum Priscian.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: