previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

9. [19] Caesaris enim incredibilis ac divina virtus latronis impetus crudelis ac furibundos retardavit: quem tamen1 ille demens laedere se putabat edictis, ignorans quaecumque falso diceret2 in sanctissimum adulescentem3, ea vere recidere in memoriam pueritiae suae. ingressus urbem est quo comitatu vel potius agmine, cum dextra sinistra, gemente populo Romano, minaretur dominis, notaret domos, divisurum se urbem palam suis polliceretur. Eoque ipso die innumerabilia senatus consulta fecit, quae quidem omnia citius delata4 quam scripta sunt5. rediit ad milites; ibi6 pestifera illa Tiburi7 contio. Inde ad urbem cursus; senatus in Capitolium; parata de circumscribendo adulescente sententia consularis, cum repentenam8 Martiam legionem Albae consedisse sciebatadfertur ei de quarta nuntius. quo perculsus abiecit consilium referendi ad senatum de Caesare: egressus est non viis, sed tramitibus paludatus. [20] ex eo non iter, sed cursus et fuga in Galliam. Caesarem sequi arbitrabatur cum legione Martia, cum quarta, cum veteranis, quorum ille nomen prae metu ferre non poterat9, eique in Galliam penetranti D. se10 Brutus obiecit, qui se totius belli fluctibus circumiri quam illum aut regredi aut progredi maluit, Mutinamque illi exsultanti tamquam frenos furoris iniecit. quam cum operibus munitionibusque saepsisset nec eum coloniae florentissimae dignitas neque consulis designati maiestas a parricidio deterreret, tum metestor et vos et populum Romanum et omnis deos qui huic urbi praesidentinvito et repugnante legati missi tres consulares ad latronum et11 gladiatorum ducem. [21] quis tam barbarus umquam, tam immanis, tam ferus? non audivit, non respondit; neque eos solum praesentis sed multo magis nos a quibus illi erant missi sprevit et pro nihilo putavit. postea quod scelus, quod facinus parricida non edidit? circumsedet colonos nostros, exercitum populi Romani, imperatorem, consulem designatum; agros divexat civium optimorum; hostis taeterrimus omnibus bonis cruces ac tormenta minitatur.


1 tamen b (e coll. mea) π: tum nst

2 diceret ns: in eum diceret bt: ediceret Pluygers

3 in sanctissimum adulescentem del. Halm

4 delata tvπ: delata bn: perfecta perlata s

5 eoque ... scripta sunt post paludatus hab. codd., huc transposui

6 ibi bnv: ubi st

7 Tibure Muretus

8 nam iam Faernus

9 potuerat b

10 fort se D. (cf. iv. 16)

11 latronum et Halm: -nes m bt: -nem M. Antonium n2: -nes M Antonii n1sv (latronum gladiatorem ducem Müller

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: