previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

15. 'victum Ciceronem ducem habuistis.' eo libentius 'ducem' audio quod certe ille dicit invitus; nam de victo nihil laboro. fatum enim meum est sine re publica nec vinci posse nec vincere. 'Macedoniam munitis exercitibus.' et quidem1 fratri tuo qui a vobis nihil degenerat extorsimus. 'Africam commisistis Varo bis capto.' hic cum Gaio fratre putat se2 litigare. 'in Syriam Cassium misistis.' non igitur sentis huic causae3 orbem terrae patere4, te extra munitiones tuas vestigium ubi imprimas non habere? 'Cascam tribunatum gerere passi estis.' quid ergo? [31] ut Marullum, ut Caesetium5 a re publica removeremus6 eum per quem ut neque idem hoc7 posthac neque multa eius modi accidere possent consecuti sumus? 'vectigalia Iuliana Lupercis ademistis.' Lupercorum mentionem facere audet? neque illius diei memoriam perhorrescit quo ausus est obrutus vino, unguentis oblitus, nudus gementem populum Romanum ad servitutem cohortari? 'veteranorum colonias, deductas lege8 senatus consulto sustulistis.' nos sustulimus an contra lege comitiis centuriatis lata9 sanximus? vide ne tu veteranos, etiam10 eos qui erant perditi, perdideris in eumque locum deduxeris ex quo ipsi iam sentiunt se numquam exituros. [32] 'Massiliensibus iure belli adempta reddituros vos pollicemini.' nihil disputo de iure bellimagis facilis disputatio est quam necessariaillud tamen animadvertite, patres conscripti, quam11 sit huic rei publicae natus hostis Antonius, qui tanto opere eam civitatem oderit quam scit huic rei publicae semper fuisse amicissimam.


1 et quidem b: equidem cett.

2 fort. se putat (clausulae gratia

3 huic causae btv: in hac causa o

4 patere cod. Vrsini: parere s: favere b: om. otv

5 Caesetium Ferrarius: caes etium t: caes. etiam cett.

6 moveremus b1: moremus t

7 idem hoc osv: idem b: hoc ẽ t: hoc idem Halm

8 lege s, ed. R: lege et bot

9 lege .... lata Ferrarius: legem ... lata t: legem ... lates losv: legem ... latam b

10 etiam scripsi: tamen codd.: sed tamen Madvig

11 quam o: q. t: q. v: quis s: qui b

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: