previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

3. [5] non recordamini, per deos immortalis! quas in eos1 sententias dixeritis? Acta M. Antoni rescidistis; leges refixistis; per vim et contra auspicia latas decrevistis; totius Italiae dilectus2 excitavistis; conlegam et scelerum socium3 omnium hostem iudicavistis. cum hoc quae pax potest esse? Hostis si esset externus4, id ipsum vix talibus factis, sed posset aliquo modo. Maria, montes, regionum magnitudines interessent; odisses eum quem non videres. hi in oculis haerebunt et, cum licebit, in faucibus; quibus enim saeptis tam immanis beluas continebimus? at incertus exitus belli. est5 omnino fortium virorum, quales vos esse debetis, virtutem6 praestaretantum enim possuntfortunae culpam non extimescere. [6] sed quoniam ab hoc ordine non fortitudo solum verum etiam sapientia postulaturquamquam vix videntur haec posse seiungi, seiungamus tamenfortitudo dimicare iubet, iustum odium incendit, ad confligendum impellit, vocat ad periculum: quid sapientia? cautioribus utitur consiliis, in posterum providet, est omni ratione tectior7. quid igitur censet8? parendum est enim atque id optimum iudicandum quod sit9 sapientissime constitutum. si hoc praecipit ne quid vita existimem antiquius, ne decernam capitis periculo, fugiam omne discrimen, quaeram ex ea: 'etiamne, si erit10, cum id fecero, serviendum?' si adnuerit, ne ego sapientiam istam, quamvis sit erudita, non11 audiam. sin responderit: 'tu vero ita vitam corpusque servato12, ita fortunas, ita rem familiarem, ut haec libertate posteriora13 ducas itaque his uti velis, si libera re publica14 possis, nec pro his libertatem, sed pro libertate haec proicias tamquam pignora iniuriae,' tum sapientiae vocem audire videar eique uti15 deo paream. [7] itaque si receptis illis esse possumus16 liberi, vincamus odium pacemque patiamur; sin otium17 incolumibus eis esse nullum potest, laetemur decertandi oblatam esse fortunam. aut enim interfectis illis18 fruemur victrice re publica aut oppressiquod omen avertat Iuppiter!—si non spiritu, at virtutis laude vivemus.


1 per deos ... eos D: om. V1: quas in eos V2

2 dilectum D

3 socium scelerum D

4 si esset externus hostis D tamen id D

5 est ÷est s: est. Est n

6 virtute D

7 tectior V1t: rectior b: protectior V2 cett, Zielinski

8 censes V

9 sit est coni. Halm

10 si erit V1b: fuerit cett.

11 erudita non V: eruditam tv: erudita cett.

12 servato om. V, unde tu vero tuere ita coni. Halm, tuere ita (sine tu vero) Madvig

13 posteriora libertate D itaque his] atque iis nst

14 liberare r. p. n1st

15 ut D

16 possumus esse D

17 sin otium V: sin ius ns: si vis bt

18 interfectis illis del. Faernus

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: