2. hoc vero quid est? cum
Antoniis pax potest esse? cum Censorino, Ventidio, Trebellio,
Bestia, Nucula, Munatio1, Lentone, Saxa? exempli
causa paucos nominavi: genus infinitum immanitatemque
ipsi cernitis reliquorum2.
[3]
addite illa naufragia Caesaris
amicorum, Barbas Cassios, Barbatios, Polliones3; addite
Antoni conlusores et sodalis, Eutrapelum, Melam, Pontium4,
Caelium, Crassicium, Tironem, mustelam, Petusium5: comitatum
relinquo6, duces nomino. huc7 accedunt alaudae
ceterique veterani, seminarium iudicum decuriae tertiae, qui
suis rebus exhaustis, beneficiis Caesaris devoratis, fortunas
nostras concupiverunt.
[4]
O fidam dexteram Antoni qua
ille plurimos civis trucidavit, o ratum religiosumque foedus
quod cum Antoniis8 fecerimus! hoc si Marcus violare
conabitur, Luci eum sanctitas a scelere revocabit. illis
locus si in hac urbe fuerit, ipsi urbi9 locus non erit. Ora
vobis eorum ponite10 ante oculos et maxime Antoniorum;
incessum, aspectum, voltum, spiritum, latera tegentis alios,
alios praegredientis amicos. quem vini anhelitum, quas
contumelias fore censetis minasque verborum! Nisi forte
eos pax ipsa leniet maximeque, cum in hunc ordinem venerint,
salutabunt benigne, comiter appellabunt unum quemque
nostrum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 Munatio Vn2s: T. Mun. bn1tv
2 reliquorum V: belli quorum D (cf. ยง 47)
3 Poliones D
4 Pontium om. V
5 Petusium V: pestutum t: peditum cett.
6 reliquos omitto (nomino v) duces.
7 Huc nstv
8 cum Antoniis (-aniis t) bt: cum Antonio V: can l: cum ns: cum his v
9 urbi ipsi D
10 vobis eorum ponite V: vobis ponite eorum p. c. (sine p. c. b) bns: eorum p. c. ponite vobis t
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.