previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. 'neminem Pompeianum qui vivat teneri lege Hirtia dictitatis1.' quis, quaeso2, iam legis Hirtiae mentionem facit? cuius non minus arbitror latorem ipsum quam eos de quibus lata est paenitere. omnino mea quidem sententia legem illam appellare fas non est; et, ut sit lex, non debemus illam Hirti legem putare. 'Apuleiana pecunia Brutum subornastis.' quid? si omnibus suis copiis excellentem virum res publica armasset, quem tandem bonum paeniteret? nec enim sine pecunia exercitum alere nec sine exercitu fratrem tuum capere potuisset. [33] 'securi percussos Petraeum3 et Menedemum, civitate donatos et hospites Caesaris, laudastis.' non laudavimus4 quod ne audivimus quidem. valde enim nobis in tanta perturbatione rei publicae de duobus nequissimis Graeculis cogitandum fuit. 'Theopompum, nudum, vi5 expulsum a Trebonio, confugere Alexandream neglexistis.' Magnum crimen senatus! de Theopompo, summo homine, negleximus, qui ubi terrarum sit, quid agat, vivat denique an mortuus sit, quis aut scit aut curat? 'Ser. Galbam eodem pugione succinctum in castris videtis.' nihil tibi de Galba respondeo, fortissimo et constantissimo civi: coram aderit; praesens6 et ipse et ille quem insimulas pugio respondebit. 'milites aut meos aut veteranos contraxistis tamquam ad exitium eorum qui Caesarem occiderant: et eosdem nec opinantis ad quaestoris sui aut imperatoris aut commilitonum suorum pericula impulistis.' scilicet verba dedimus, decepimus: ignorabat legio Martia, quarta, nesciebant7 veterani quid ageretur; non illi senatus auctoritatem, non8 libertatem populi sequebantur: Caesaris mortem ulcisci volebant, quam omnes fatalem fuisse arbitrabantur; te videlicet salvum, beatum, florentem esse cupiebant.


1 teneri ... dictitatis Orelli: tenere (-i t) ... dignitatis (-tes osv) codd.

2 quis quaeso cod. Vrsini: quis (-ui osv quasi codd.

3 Petrum Haupt: Petrum codd.

4 laudavimus Lambinus: -amus codd.

5 vi scripsi: ñ (om. o) codd.

6 praesens b1: tibi add. post praes. b2otv, post respond. s

7 nesciebant nec sciebant bt: ignorabant s

8 non ... non oπ: an ... non bt: num ... an s: non ... an v

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: