previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

6. [13]

ac ne illud quidem silentio, patres conscripti, praetereundum puto quod clarissimi viri legati, L. Paulus, Q. Thermus, C. Fannius, quorum habetis cognitam voluntatem in rem publicam eamque perpetuam atque constantem, nuntiant se Pompei conveniendi causa divertisse Massiliam eumque cognovisse paratissimo animo ut cum suis copiis iret ad Mutinam, ni vereretur ne1 veteranorum animos offenderet. est vero eius patris filius qui sapienter faciebat non minus multa quam fortiter. itaque intellegitis et animum ei praesto2 fuisse nec consilium defuisse. atque etiam hoc M. Lepido providendum est ne quid adrogantius quam eius mores ferunt facere videatur. [14] si3 enim nos exercitu terret, non meminit illum exercitum senatus populique Romani atque universae rei publicae esse, non suum. at uti4 potest pro suo. quid tum? omniane bonis viris quae facere possunt facienda sunt, etiamne si turpia, si perniciosa erunt, si facere omnino non licebit? quid autem turpius aut foedius aut quod minus deceat quam contra senatum, contra civis, contra patriam exercitum ducere? quid vero magis vituperandum quam id facere quod non liceat? licet5 autem nemini contra patriam ducere exercitum; si quidem licere id dicimus quod legibus, quod more maiorum institutisque conceditur. neque enim, quod quisque potest, id ei licet, nec, si non obstatur, propterea etiam permittitur. tibi enim exercitum, Lepide, tam quam6 maioribus tuis patria pro se dedit. hoc tu arcebis hostem, finis imperi propagabis: senatui populoque Romano parebis, si quam ad aliam rem te forte traduxerit.


1 ni vereretur ne om. b

2 praesto om. t

3 si nsv: sive t: sine b

4 uti b1n2: ubi cett.

5 licet bn2: liceat cett.

6 tamquam codd.: corr. Halm

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: