Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20. Haec Aristomenes. At ille comes eius, qui statim initio obstinata incredulitate sermonem eius respuebat, ‘Nihil’ inquit ‘Hac fabula fabulosius, nihil isto mendacio absurdius,’ et ad me conversus ‘ Tu autem ’ inquit ‘ Vir, ut habitus et habitudo demonstrat, ornatus, accredis1huic fabulae?’ ‘Ego vero’ inquam ‘Nihil impossibile arbitror, sed utcumque fata decreverint, ita cuncta mortalibus provenire: nam et mihi et tibi et cunctis hominibus multa usu venire mira et paene infecta, quae tamen ignaro relata fidem perdant. Sed ego huic et credo Hercule et gratas gratias memini, quod lepidae fabulae festivitate nos avocavit; asperam denique ac prolixam viam sine labore ae taedio evasi. Quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari: sine fatigatione
2
[p. 36]
sui me usque ad istam civitatis portam non dorso illius sed meis auribus provecto.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.