Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. Haec ille longos trahens suspiritus et nonnunquam illacrimans graviter affectis rusticis annuntiabat. Tunc illi mutati dominii novitatem metuentes et infortunium domus herilis altius miserantes fugere! comparant. Sed equorum magister qui me curandum magna ille quidem commendatione susceperat, quidquid in casula pretiosum conditumque servabat meo atque aliorum iumentorum dorso repositum asportans sedes pristinas deserit. Gerebamus infantulos ei mulieres, gerebamus pullos, anseres, haedos, catellosj1., et quidquid infirmo gradu fugam morabatur, nostris quoque pedibus ambulabat. Nec me pondus sarcinae!, quanquam enormis, urguebat, quippe gaudiali fuga detestabilem illum exsectorem virilitatis meae relinquentem.
Silvosi montis asperum permensi iugum rursusque! reposita camporum spatia pervecti, iam vespera set; mitam tenebrante, pervenimus ad quoddam castellum frequens et opulens, unde nos incolae nocturna, immo vero matutina etiam prohibebant egressione: lupos enim numerosos, grandes et vastis corporibus sarci nosos ac nimia ferocitate saevientes, passim rapinis
[p. 370]
assuetos infestare cunctam illam regionem, iamque ipsas vias obsidere et in modum latronum praetereuntes aggredi, immo etiam vesana fame rabidos! finitimas expugnare villas exitiumque inertissimorum pecudum ipsis iam humanis capitibus imminere! Denique ob iter illud, qua nobis erat commeandum! iacere semesa hominum corpora suisque visceribus! nudatis ossibus cuncta candere ac per hoc nos quoque summa cautione viae reddi debere idque vel in primis observitare, ut luce clara et die iam provecto et sole florido, vitantes undique latentes insidias, cum et ipso lumine dirarum bestiarum repigratur impetus, non laciniatim disperso sed cuneatim stipato commeatu difficultates illas transabiremus
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.