Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘5. Nam cum a cena me serius aliquanto reciperem potulentus alioquin, quod plane verum crimen meum non diffitebor, ante ipsas fores hospitii (ad bonum autem Milonem civem vestrum devorto) video quosdam saevissimos latrones aditum temptantes et domus ianuas cardinibus obtortis evellere gestientes claustrisque omnibus, quae accuratissime affixa fuerant, violenter evulsis secum iam de inhabitant tium exitio deliberantes. Unus denique et manu promptior et corpore vastior his affatibus et cetero
[p. 108]
incitabat: ‘heus pueri, quam maribus animis et viribus alacribus dormientes aggrediamur. Omnis cunctatio, ignavia omnis facessat e pectore; stricto mucrone per totam domum caedes ambulet: qui sopitus iacebit, trucidetur; qui repugnare temptaverit, feriatur. Sic salvi recedemus, si salvum in domo neminem reliquerimus.’ Fateor, Quirites, extremos latrones (boni civis officium arbitratus, simul et eximie metuens et hospitibus meis et mihi) gladiolo, qui me propter huiusmodi pericula comitantur, armatus fugare atque proterrere eos aggressus sum: at illi barbari prorsus et immanes homines neque fugam capessunt et, cum me viderent in ferro, ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.