Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. palam facere. Sic herili contumelia me cruciatum tandem caelestis respexit providentia: nam senex
1
[p. 442]
claudus, cui nostra tutela permissa fuerat, universa nos iumenta, id hora iam postulante, ad lacum proxumum bibendi causa gregatim prominabat. Quae res optatissimam mihi vindictae subministravit occasionem: namque praetergrediens observatos extremus adulteri digitos, qui per angustias cavi tegminis prominebant, obliquata atque infesta ungula compressos usque ad summam minutiem confero, donec intolerabili dolore commotus, sublato flebili clamore, repulsoque et abiecto alveo, conspectui profano redditus scaenam propudiosae mulieris patefecit. Nec tamen pistor damno pudicitiae magnopere commotus exsangui pallore trepidantem puerum serena fronte et propitiata facie commulcens incipit: ‘Nihil triste de me tibi, fili, metuas. Non sum barbarus nec agresti morum squalore praeditus, nec ad exemplum naccinae truculentiae sulphuris te letali fumo necabo, ac ne iuris quidem severitate lege de adulteriis ad discrimen vocabo capitis tam venustum tamque pulchellum puellum, sed plane cum uxore mea partiario tractabo; nec herciscundae familiae sed communi dividundo formula dimicabo, ut sine ulla controversia vel dissensione tribus nobis in uno conveniat lectulo. Nam et ipse semper cum mea coniuge tam concorditer vixi, ut ex secta prudentium eadem nobis ambobus placerent. Sed nec aequitas ipsa patitur habere plus auctoritatis uxorem quam maritum.’
1 A verb seems to have dropped out of the text. Migraret is van der Vliet's suggestion.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.