Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘28. vires adesse.’ Et cum dicto subsertis manibus exsolvit suam sibi fasciam pedesque meos singillatim illigans indidem constringit artissime, scilicet ne quod vindictae meae superesset praesidium, et pertica, qua stabuli fores offirmari solebant, abrepta non prius me desiit obtundere quam victis fessisque viribus, suopte pondere degravatus manibus eius fustis esset elapsus. Tunc de brachiorum suorum cita fatigatione conquesta, procurrit ad focum, ardentemque titionem gerens mediis inguinibus obtrudit, donec, solo quod restabat nisus praesidio, liquida fimo strictim egesta faciem atque oculos eius confoedassem. Qua caecitate atque factore tandem fugata est a me pernicies: ceterum titione delirantis Altheae Meleager asinus interissem.
[p. 344]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.