previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Quo facto idem sollicitus sedulum colendi frequentabam ministerium spe futura beneficiis praesentibus pignerata; nec minus in dies mihi magis magisque accipiendorum sacrorum cupido gliscebat, summisque precibus primarium sacerdotem saepissime conveneram, petens ut me noctis sacratae tandem arcanis initiaret. At ille, vir alioquin gravis et sobriae 1 [p. 574] religionis observatione famosus, clementer ac comiter et ut solent parentes immaturis liberorum desideriis modificari, meam differens instantiam, spei melioris solaciis alioquin anxium mihi permulcebat animum. Nam et diem quo quisque possit initiari deae nutu demonstrari, et sacerdotem qui sacra debeat ministrare eiusdem providentia deligi, sumptus etiam caerimoniis necessarios simili praecepto destinari: quae cuncta nos quoque observabili patientia sustinere censebat, quippe cum aviditati contumaciaeque summe cavere, et utramque culpam vitare, ac neque vocatus morari nec non iussus festinare deberem. Nec tamen esse quemquam de suo numero tam perditae mentis vel immo destinatae mortis, qui non sibi quoque seorsum iubente domina, temerarium atque sacrilegum audeat ministerium subire noxamque letalem contrahere. Nam et inferum claustra et salutis tutelam in deae manu posita, ipsamque traditionem ad instar voluntariae mortis et precariae salutis celebrari, quippe cum transactis vitae temporibus iam in ipso finitae lucis limine constitutos, quis tamen tuto possint magna religionis committi silentia, numen deae soleat elicere et sua providentia quodam modo renatos ad novae reponere rursus salutis curricula Ergo igitur me quoque oportere caeleste sustinere praeceptum, quamquam praecipua evidentique magni numinis dignatione iamdudum felici ministerio nuncupatum destinatumque, nec secus quam cultores ceteri cibis profanis ac nefariis [p. 576] iam nunc temperare, quo rectius ad arcana purissimae religionis secreta pervaderem.

1 The MSS have de patria, which, according to Bursian, would be a gloss that shouldered the true reading Hypata out of the text.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: