Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘17. Sic inflammatae, parentibus fastidienter appellatis et nocte turbata vigiliis, perditae matutino scopulum pervolant et inde solito venti praesidio vehementer devolant, lacrimisque pressura palpebrarum coactis, hoc astu puellam appellant: ‘Tu quidem felix et ipsa tanti mali ignorantia beata, sedes incuriosa periculi tui; nos autem, quae pervigili cura rebus tuis excubamus, cladibus tuis misere cruciamur. Pro vero namque comperimus nec te, sociae scilicet doloris casusque tui, celare possumus immanem colubrum multinodis voluminibus serpentem, veneno noxio colla sanguinantem hiantemque ingluvie profunda, tecum noctibus latenter acquiescere. Nunc recordare sortis Pythicae, quae te trucis bestiae nuptiis destinatam esse clamavit: et multi coloni,
[p. 226]
quique circumsecus venantur, et accolae plurimi viderunt eum vespera redeuntem e pastu proximique
’’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.