Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. ‘ Pol quidem tu dignus ’ inquam ‘ Es extrema sustinere, si quid est tamen novissimo extremius, qui voluptatem veneriam et scortum scorteum Lari et liberis praetulisti.’ At ille, digitum a pollice proximum ori suo admovens et in stuporem attonitus, ‘Tace, tace’ inquit, et circumspiciens tutamenta sermonis, ‘Parce’ inquit (In feminam divinam, ne quam tibi lingua intemperante noxam contrahas‘ Ain tandem?’ inquam ‘ Potens illa et regina caupona quid mulieris est?’ ‘ Saga’ inquit ‘ Et divina, potens caelum deponere, terram suspendere, fontes durare, montes diluere, manes sublimare, deos infimare, sidera extinguere, Tartarum ipsum illuminare.’ ‘ Oro te ’ inquam ‘ Aulaeum tragicum dimoveto et siparium scaenicum complicato et cedo verbis
1
[p. 16]
communibus.’ ‘ Vis’ inquit ‘ Unum vel alterum, immo
plurima eius audire facta? Nam ut se ament efflictim non modo incolae, verum etiam Indi vel Aethiopes utrique, vel ipsi Antichthones, folia sunt artis et nugae merae. Sed quod in conspectum plurium perpetravit, audi.’
1 A substantive has dropped out of the MSS. Luem is the suggestion of Nic. Heinsius.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.