Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
2. Sic attonitus, immo vero cruciabili desiderio stupidus, nullo quidem initio vel omnino vestigio cupidinis meae reperto cuncta circumibam tamen, dum luxum nepotalem simulantia1ostiatim singula pererro, repente me nescius forum cupidinis intuli; et ecce mulierem quampiam frequenti stipatam famulitione ibidem gradientem accelerate vestigio comprehendo: aurum in gemmis et in tunicis, ibi inflexum, hic intextum, matronam profecto confitebatur. Huius adhaerebat lateri senex iam gravis in annis, qui, ut primum me conspexit, ‘Est’ inquit ‘ Hercule Lucius,’ et offert osculum et statim incertum quidnam in aurem mulieris obganniit. ‘ Quin ’ inquit ‘ Etiam ipse parentem tuam accedis et salutas?’ ‘ Vereor’ inquam ‘ Ignotae mihi feminae,’ et statim rubore suffusus deiecto capite restiti. At illa obtutum in me conversa ‘En’ inquit ‘Sanctissimae Salviae matris generosa probitas. Sed et cetera corporis execrabiliter ad regulam sunt congruentia: inenormis proceritas, succulenta gracilitas, rubor temperatus, flavum et inaffectatum capillitium, oculi caesii quidem sed vigiles et in aspectu micantes, prorsus aquilini, os quoquoversum floridum, speciosus et immeditatus incessus.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.