Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
33. Quid ergo miramini si 1vilissima capita, immo forensia pecora, immo vero togati vulturii, si toti nunc iudices sententias suas pretionundinantur, cumrerum exordio inter deos et homines agitatum iudicium corruperit gratia, et originalem sententiam magni Iovis consiliis electus iudex rusticanus et opilio lucro libidinis vendiderit cum totius etiam suae stirpis exitio? Sic Hercule et aliud sequens iudicium inter inclitos Achivorum duces celebratum, vel cum falsis insimulationibus eruditione doctrinaque praepollens Palamedes proditionis damnatur, vel cum virtute Martia
2
[p. 534]
praepotenti praefertur Ulixes modicus Aiaci maximo. Quale autem et illud iudicium apud legiferos Athenienses catos illos et omnis scientiae magistros? Nonne divinae prudentiae senex, quem sapientia praetulit cunctis mortalibus deus Delphicus, fraude et invidia nequissimae factionis circumventus velut corruptor adulescentiae, quam frenis cohercebat, herbae pestilentis succo noxio peremptus est, relinquens civibus ignominiae perpetuae maculam, cum nunc etiam egregii philosophi sectam eius sanctissimam praeoptent et summo beatitudinis studio iurent in ipsius nomen? Sed ne quis indignationis meae reprehendat impetum, secum sic reputans: ‘ Ecce nunc patiemur philosophantem nobis asinum,’ rursus unde decessi revertar ad fabulam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.