Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
15. Talis illa mulier miro me persequebatur odio: nam et antelucio recubans adhuc subiungi machinae novicium clamabat asinum, et statim ut cubiculo primum processerat insistens iubebat incoram sui plagas mihi quam plurimas irrogari et,cum tempestivo prandio laxarentur iumenta cetera, longe tardius applicari praesepio iubebat. Quae saevitia multo mihi magis genuinam curiositatem in suos mores ampliaverat: nam et assiduo plane commeantem in eius cubiculum quendam sentiebam iuvenem, cuius et faciem videre cupiebam ex summo studio, si tamen
[p. 424]
velamentum capitis libertatem tribuisset meis aliquando luminibus; nec enim mihi sollertia defuisset ad detegenda quoquo modo pessimae feminae flagitia. Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat. At ego, quamquam graviter suscensens errori Fotidis, quae me dum avem fabricat, perfecit asinum, isto tamen vel unico solacio aerumnabilis deformitatis meae recreabar, quod auribus grandissimis praeditus cuncta longule etiam dissita facillime sentiebam.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.