previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

21. Sed dum prima luce Barbarus procedit cubiculo, videt sub lectulo soleas incognitas quibus inductus Philesitherus irrepserat, suspectisque e re nata quae gesta sunt, non uxori, non ulli familiarium cordolio patefacto, sublatis iis et in sinum furtim absconditis, iusso tantum Myrmece per conservos vincto forum versus attrahi, tacitos secum mugitus iterans rapidum dirigit gressum, certus solearum indicio vestigium adulteri posse se perfacile indipisci. Sed ecce per plateam dum Barbarus vultu turgido subductisque superciliis incedit iratus ac pone eum Myrmex vinculis obrutus, non quidem coram noxae prehensus, conscientia tamen pessima permixtus, lacrimis uberibus ac postremis lamentationibus inefficacem commovet miserationem, opportune Philesitherus occurrens, quamquam diverso quodam negotio destinatos, rei pentina tamen facie permotus, non enim deterritus, recolens festinationis suae delictum et cetera consequenter suspicatus sagaciter, extemplo sumpta familiari constantia, dimotis servulis invadit cum [p. 434] summo clamore Myrmecem pugnisque malas eius dementer 1obtundens, ‘ At teinquitNequissimum et periurum caput, dominus iste tuus et cuncta caeli numina, quae deierando temere devorasti, pessimum pessime perduint, qui de balneis soleas hesterna die mihi furatus es. Dignus Hercule, dignus qui et ista vincula conteras et insuper carceris etiam tenebras perferas.’ Hac opportuna fallacia vigorati iuvenis inductus, immo sublatus et ad credulitatem delapsus Barbarus, postliminio domum regressus, vocato Myrmece soleas illas offerens et ignovit ex animo et uti domino redderet, cui surripuerat, suasit.

1

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: