Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. Tunc acerbae mortis exciti nuntiis frater et maritus accurrunt, variisque lamentationibus defletam puellam tradunt sepulturae. Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua 1minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria. Sed uxor, quae iampridem nomen uxoris cum fide perdiderat, medicum convenit quendam notae perfidiae, qui iam multarum palmarum spectatus proeliis magna dexterae suae tropaea numerabat, eique protinus quinquaginta promittit sestertia, ut ille quidem momentarium venenum venderet, ipsa autem emeret mortem mariti sui. Quo confecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores. nominant, sed in eius vice
2
[p. 518]
subditur alia Proserpinae sacra Saluti. Iamque praesente familia et nonnullis amicis et amnibus aegroto medicus poculum probe temperatum manu
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.