Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
‘12. solem ipsum de specula candelabri contuetur.’ Ad haec ego subiciens, ‘Sunt’ aio ‘Prima huiusce divinationis experimenta, nec mirum licet modicum istum igniculum et manibus humanis laboratum, memorem tamen illius maioris et caelestis ignis velut sui parentis, quid is esset editurus in aetheris vertice divino praesagio et ipsum scire et nobis enuntiare. Nam et Corinthi nunc apud nos passim Chaldaeus quidam hospes miris totam civitatem responsis turbulentat, et arcana fatorum stipibus
[p. 68]
emcrendis edicit in vulgus: qui dies copulas nuptiarum affirmet, qui fundamenta moenium perpetuet, qui negotiatori commodus, qui viatori celebris, qui I navigiis opportunus; mihi denique proventum huius peregrinationis inquirenti multa respondit et oppido I mira et satis varia: nunc enim gloriam satis floridam, nunc historiam magnam et incredundam fabulam et libros me futurum.’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.