Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
8. Inter haec quaedam mulier per medium theatrum lacrimosa et flebilis, atra veste confecta, parvulum quendam sinu tolerans decurrit, ac pone eam anus alia pannis horridis obsita paribusque maesta fletibus ramos oleagineos utraeque quatientes, quae circum
[p. 112]
fusae lectulum, quo peremptorum cadavera contecta fuerant, plangore sublato se lugubriter eiulantes, ‘Per publicam misericordiam, per commune ius humanitatis’ aiunt ‘Miseremini indigne caesorum iuvenum nostraeque viduitati ac solitudini de vindicta solacium date. Certe parvuli huius in primis annis destituti fortunis succurrite et de latronis huius sanguine legibus vestris et disciplinae publicae litate.’
Post haec magistratus qui natu maior assurgit et ad populum talia: ‘ De scelere quidem, quod serio vindicandum est, nec ipse qui commisit potest diffiteri, sed una tantum subseciva sollicitudo nobis relicta est, ut ceteros socios tanti facinoris requiramus: nec enim verisimile est hominem solitarium tres tam validos enecasse iuvenes. prohinc tormentis veritas eruenda, nam et qui comitabatur cum puer clanculo profugit, et res ad hoc deducta est, ut per quaestionem sceleris sui participes indicet, ut tam dirae factionis funditus ’
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.