Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
21. Ad hunc modum transactis voluptarie paucis noctibus, quadam die percita Fotis ac satis trepida me accurrit indicatque dominam suam, quod nihil etiam tunc in suos amores ceteris artibus promoveret nocte proxima in avem sese plumaturam atque ad suum cupitum sic devolaturam; proin memet ad rei tantae speculam caute praepararem. Iamque circa primam noctis vigiliam ad illud superius cubiculum suspenso et insono vestigio me perducit ipsa, perque rimam ostiorum quampiam iubet arbitrari quae sic gesta sunt. Iam primum omnibus laciniis se devestit Pamphile et arcula quadam reclusa pyxides plusculas inde depromit, de quis unius operculo remoto atque indidem egesta unguedine diuque palmulis sui affricta ab imis unguibus sese totam adusque summos capillos perlinit, multumque cum lucerna secreto collocuta membra tremulo succussu quatit: quis leniter fluctuantibus promicant molles plumulae crescunt et fortes pinnulae, duratur nasus incurvus coguntur ungues adunci, fit bubo Pamphile. Sic edito stridore querulo, iam sui periclitabunda
1
[p. 132]
paulatini terra resultat, mox in altum sublimata forinsecus totis alis evolat.
1 The MSS have actenus, which was naturally read hactenus by the old editors. Ac tandem is Helm's emendation, which gives much better sense—hactenus, indeed, is almost the opposite of what is required.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.