Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
27. Et alacri statim nisu lorum, quo fueram destinatus abrumpo, meque quadripedi cursu proripio, nec tamen
1
[p. 288]
acutulae anus milvinos oculos effugere potui: nam ubi me conspexit absolutum, capta super sexum et aetatem audacia lorum prehendit ac me deducere ac revocare contendit. Nec tamen ego, memor exitiabilis propositi latronum, pietate ulla commoveor, sed incussis in eam posteriorum pedum calcibus protinus applodo terrae. At illa, quamvis humi prostrata, loro tamen tenaciter inhaerebat, ut me procurrentem aliquantisper tractu sui sequeretur, et occipit statim clamosis ululatibus auxilium validioris manus implorare. Sed frustra fletibus cassum tumultum commovebat, quippe cum nullus adforet qui suppetias ei ferre posset, nisi sola illa virgo captiva. Quae vocis excitu procurrens videt Hercule memorandi spectaculi scaenam, non tauro sed asino dependentem Dircen aniculam, sumptaque constantia virili facinus audet pulcherrimum. Extorto etenim loro manibus eius me placidis gannitibus ab impetu revocatum naviter inscendit et sic ad cursum rursum
1 The MSS have recurrunt relatori taedio. Van der Vlietl proposed reliqua ipsi laturi for the middle word, and I have followed him, omitting the ipsi.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.